- PUGELA
- PUGELAGraece τὰ Πύγελα, urbs Ioniae circa Ephesum Chio opposita, vitiose Fugela; non enim quod a fugitivis fuerit condita, quod Pomponio Melae, corruptâ scriptione decepto, placuit: sed ἀπὸ τῆς πυγῆς, a natibus, nomen accepit. Nonnullos enim ex iis, qui cum Agamemnone militatum venerant, illic propter morbum, sedem ac nates infestantem, commoratos esse, scribit Theopompus. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 100.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.